- AUXILIUM pro primogenita filia semel maritanda
- AUXILIUM pro primogenita filia semel maritandaalterum e tribus Auxiliis, a Lege et Consuetudine introductis, iam inde a Guiscardi temporibus, i. e. circa A. C. 1080 obtinuit: qui Mathilde secundogenitâ Raimundo Berengarii Comiti Barcinonensi nuptum datâ, Auxilium a Vaslallis suis exegisle legitur; cum in Helenae prim ogenitae cum Constantino Duca nuptiis nihil eiusmodi petiislet, apud Guil. Apuliensem Reum Normannic. l. 3. Vide de Rege Henrico Angliae, seldenum de Titulis Honorar. Part. 2. c. 5. §. 17. de aliis Petrum de Vineis l. 5. Ep. 16. et Chopinum Monastici l. 2. tit. 2. §. 15. ubi ne Clerum quidem Normannicum ab istinsmodi tributo immunem fuisse legimus. Sed hîc iternm Statutô Eduardi I. Westmonasteriensi c. 35. cautum fuit, in benesicium vassalli, ut Auilium ad maritandam filiam non peteretur, antequam septimum illa aetatis annum attigisset, etc. Cum autem idem subsidium, pro Beatricis, ex Carolo Martello Hungariae Rege, filio suo primogenito, iam mortuo, neptis nuptiis a Provinciae Comitatus incolis, extorquere decrevislet Carolus II. Siciliae Rex, Aptenses contra, tamquam rem novam tentaret, interceslerunt. Vide Michaelem del Molino in Reperterio Foror. Aragon. in voce Dos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.